monumenta.ch > Hieronymus > 41
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XL <<<    

CAPUT XLI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et ecce de fluvio ascendebant septem boves, speciosae ad videndum, electae carnibus, et pascebantur in achi. Bis in Genesi scriptum est ACHI (Ἄχα), et neque Graecus sermo est, nec Latinus. Sed et Hebraeus ipse corruptus est: dicitur enim in AHU, hoc est, in palude. Sed quia VAU littera apud Hebraeos, et IOD similes sunt, et tantum magnitudine differunt: pro AHU, ACHI Septuaginta Interpretes transtulerunt, et secundum consuetudinem suam ad exprimendam duplicem aspirationem, HETH Hebraeae litterae, Chi (χ) Graecam litteram copulaverunt.
2 Et respondit Ioseph Pharaoni, dicens: Sine Deo non respondebitur salutare Pharaoni. In Hebraeo aliter habet: Sine me Deus respondebit pacem Pharaoni. Denique Symmachus more suo apertius transtulit: Non ego, sed Deus respondebit pacem Pharaoni.
3 Ecce septem anni venient abundantiae magnae in omni terra Aegypti. Miror quomodo verbum Hebraicum SABEE, quod nos supra, abundantiam, sive satietatem, in puteo quem foderunt extremum servi Isaac, interpretati sumus: nunc Septuaginta rectissime transferentes, ibi iuramentum interpretati sunt, cum et iuramentum, et septem, et satietas, et abundantia, prout locus et ordo flagitaverint, possit intelligi. Sed et in consequentibus ubicumque abundantia legitur, in Hebraeo idem verbum scriptum est.
4 Et clamavit ante eum praeco, et constituit eum super omnem terram Aegypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu eius adgeniculationem. Symmachus ipsum Hebraicum sermonem interpretans ait: Et clamavit ante eum ABRECH. Unde mihi videtur non tam praeco, sive adgeniculatio, quae in salutando vel adorando Ioseph accipi potest, intelligenda: quam illud quod Hebraei tradunt, dicentes patrem tenerum, et hoc sermone transferri; AB quippe dicitur pater, RECH delicatus sive tenerrimus; significante Scriptura, quod iuxta prudentiam quidem pater omnium fuerit: sed iuxta aetatem tenerrimus adolescens et puer.
5 Et vocavit Pharao nomen Ioseph Saphaneth Phanee, et dedit ei Aseneth filiam Phutiphar sacerdotis Heliopoleos in uxorem. Licet Hebraice hoc nomen, absconditorum repertorem sonet, tamen quia ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo sermone Aegyptio SAPHANETH PHANEE, sive ut Septuaginta transferre voluerunt, Psomthom-Phanech, Salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberavit. Notandum autem, quod Domini quondam et emptoris sui filiam uxorem acceperit, qui ad id locorum pontifex Heliopoleos erat. Neque enim fas absque eunuchis idoli illius esse antistites, ut vera illa Hebraeorum super eo quod ante iam diximus, suspicio comprobetur.
6 Et Ioseph nati sunt duo filii antequam venirent anni famis, quos peperit ei Aseneth filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. Vocavit autem Ioseph nomen primogeniti Manasse: quia oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et omnis domus patris mei. Nomen autem secundi vocavit Ephraim, quia crescere me fecit Deus in terra humilitatis meae. Observa propter quaestionem, quae post paululum de Ioseph filiis proponenda est, quod ante famis tempus, quo Iacob intravit in Aegyptum, duos tantum Ioseph filios habuerit, Manasse et Ephraim. Manasse vocans ab eo, quod sit oblitus laborum suorum: ita enim Hebraice vocatur oblivio. Ephraim, eo quod auxerit eum Deus. Et ex hoc enim vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum.